絶対叶わない片思い..
最新 最初 🆕
#332 [あーちゃん*]

来月休み合わせて
くれるって(*´`*)

めっちゃ嬉しいyy

⏰:12/05/24 23:17 📱:S003 🆔:SfdGVv9w


#333 [大好き!匿名]
Sunt namque in rebus alia quae nec principium habent nec finem, et haec aeterna nominantur, alia quae principium quidem habent, sed nullo fine clauduntur, et dicuntur perpetua, alia quae et initium habent et finem, et haec sunt temporalia. in primo ordine id constituimus cui non est aliud esse, et id quod est id est, cuius causa et effectus diversa non sunt, quod non aliunde sed a semetipso subsistere habet, ut est solus naturae genitor et artifex. illud vero cui aliud est esse, et id quod est, id est quod aliunde ad esse venit, et ex causa praecedente in actum profluxit, ut esse inciperet, natura est, quae mundum continet omnem. idque in gemina secatur. est quiddam, quod a causis suis primordialibus ut esse incipiat, nullo movente ad actum prodit, solo divinae voluntatis arbitrio, ibique immutabile omnis finis atque vicissitudinis expers consistit. eiusmodi sunt rerum substantiae, quas Graeci ousias dicunt, et cuncta superlunaris mundi corpora, quae etiam ideo, quod non mutentur, divina appellata sunt.

⏰:12/05/24 23:17 📱:PC 🆔:jSv/reiA


#334 [大好き!匿名]
tertia pars rerum est quae principium et finem habent, et per se ad esse non veniunt, sed sunt opera naturae, quae oriuntur super terram sub lunari globo, movente igne artifice, qui vi quadam descendit in res sensibiles procreandas. de illis ergo dictum est: Nihil in mundo moritur, eo quod nulla essentia pereat. non enim essentiae rerum transeunt, sed formae. cum vero forma transire dicitur, non sic intelligendum est, ut aliqua res existens perire omnino et esse suum amittere credatur, sed variari potius, vel sic fortassis ut quae iuncta fuerant, ab invicem separentur, vel quae separata erant, coniungantur, vel quae hic erant, illuc transeant, vel quae nunc erant, tunc subsistant, in quibus omnibus esse rerum nihil detrimenti patitur. de his dictum est: Omnia orta occidunt, et aucta senescunt, eo quod cuncta naturae opera, sicut principium habent, ita etiam finis aliena non sunt. de illis dictum est: De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti, eo quod omnis natura et primordialem habet causam et subsistentiam perpetuam. de his dictum est: Et redit ad nihilum, quod fuit ante nihil, eo quod omne opus naturae sicut temporaliter ex occulta causa in actum profluit, ita eodem actu temporaliter destructo, eo unde venerat reversurum sit.

⏰:12/05/24 23:18 📱:PC 🆔:jSv/reiA


#335 [あーちゃん*]

PCの荒らしうざいwww

⏰:12/05/24 23:19 📱:S003 🆔:SfdGVv9w


#336 [大好き!匿名]
Hinc est quod mathematici mundum in duas partes diviserunt: in eam videlicet partem quae est a circulo lunae sursum, et in eam quae deorsum est. et superlunarem mundum, eo quod ibi omnia primordiali lege consistant, naturam appellabant, sublunarem, opus naturae, id est, superioris, quia omnium genera animantium, quae in eo vitalis spiritus infusione vegetantur, a superioribus per invisibiles meatus infusum nutrimentum accipiunt, non solum ut nascendo crescant, sed etiam ut alendo subsistant. eundem etiam superiorem mundum tempus vocabant, propter cursum et motum siderum quae in eo sunt, inferiorem, temporalem, quia secundum motus superiores agitur. item superlunarem, propter perpetuam lucis et quietis tranquillitatem, elysium, hunc autem propter inconstantiam et confusionem rerum fluctuantium, infernum nuncupabant.

Haec paulo latius prosecuti sumus ut ostendamus hominem, qua in parte mutabilitatis particeps est, in ea quoque necessitati esse obnoxium, in ea vero, qua immortalis est, divinitati esse cognatum. ex quo colligi potest id quod supra dictum est, quod videlicet omnium humanarum actionum ad hunc finem concurrit intentio, ut vel divinae imaginis similitudo in nobis restauretur, [747A] vel huius vitae necessitudini consulatur, quae quo facilius laedi potest adversis, eo magis foveri et conservari indiget.

⏰:12/05/24 23:19 📱:PC 🆔:jSv/reiA


#337 [大好き!匿名]
In quo homo similis sit Deo.

Duo vero sunt quae divinam in homine similitudinem reparant, id est, speculatio veritatis et virtutis exercitium. quia in hoc homo Deo similis est, quod sapiens et iustus est, sed iste mutabiliter, ille immutabiliter et sapiens et iustus est. illarum vero actionum quae huius vitae necessitati deserviunt, trimodum genus est, primum, quod naturae nutrimentum administrat, secundum, quod contra molesta, quae extrinsecus accidere possunt, munit, tertium, quod contra iam illata praestat remedium. cum igitur ad reparandam naturam nostram intendimus, divina actio est, cum vero illi quod infirmum in nobis est necessaria providemus, humana. omnis igitur actio vel divina est vel humana.

⏰:12/05/24 23:19 📱:PC 🆔:jSv/reiA


#338 [大好き!匿名]
possumus autem non incongrue illam, eo quod de superioribus habeatur, intelligentiam appellare, hanc vero, quia de inferioribus habetur, et quasi quodam consilio indiget, scientiam vocare. si igitur sapientia, ut supra dictum est, cunctas quae ratione fiunt moderatur actiones, consequens est iam ut sapientiam has duas partes continere, id est, intelligentiam et scientiam, dicamus. rursus intelligentia, quoniam et in investigatione veritatis et in morum consideratione laborat, eam in duas species dividimus, in theoricam, id est, speculativam, et practicam, id est, activam, quae etiam ethica, id est, moralis appellatur. scientia vero, quia opera humana prosequitur, congrue mechanica, id est, adulterina vocatur.

⏰:12/05/24 23:19 📱:PC 🆔:jSv/reiA


#339 [大好き!匿名]
De tribus operibus.

Sunt etenim tria opera, id est, opus Dei, opus naturae, opus artificis imitantis naturam. opus Dei est, quod non erat creare. unde illud: In principio creavit Deus caelum et terram. opus naturae, quod latuit ad actum producere. unde illud: Producat terra herbam virentem etc. opus artificis est disgregata coniungere vel coniuncta segregare. unde illud: Consuerunt sibi perizomata. neque enim potuit vel terra caelum creare, vel homo herbam producere, qui nec palmum ad staturam suam addere potest. in his tribus operibus convenienter opus humanum, quod natura non est sed imitatur naturam, mechanicum, id est, adulterinum nominatur, quemadmodum et clavis subintroducta mechanica dicitur. qualiter autem opus artificis imitetur naturam, longum est et onerosum prosequi per singula. possumus tamen exempli causa in paucis id demonstare.

⏰:12/05/24 23:20 📱:PC 🆔:jSv/reiA


#340 [大好き!匿名]
qui statuam fudit, hominem intuitus est. qui domum fecit, montem respexit. quia enim, ut ait propheta, qui emittis fontes in convallibus, intra medium montium perstransibunt aquae. eminentia montium aquas non retinet. ita domus in altum quoddam cacumen levanda fuit, ut irruentium tempestatum molestias tuto excipere posset. qui usum vestimentorum primus adinvenit, consideravit quod singula quaeque nascentium propria quaedam habeant munimenta quibus naturam suam ab incommodis defendunt. cortex ambit arborem, penna tegit velucrem, piscem squama operit, lana ovem induit, pilus iumenta et feras vestit, concha testudinem excipit, ebur elephantem iacula non timere facit. nec tamen sine causa factum est quod, cum singula animantium naturae suae arma secum nata habeant, solus homo inermis nascitur et nudus.

⏰:12/05/24 23:21 📱:PC 🆔:jSv/reiA


#341 [大好き!匿名]
oportuit enim ut illis, quae sibi providere nesciunt, natura consuleret, homini autem ex hoc etiam maior experiendi occasio praestaretur, cum illa, [748B] quae ceteris naturaliter data sunt, propria ratione sibi inveniret. multo enim nunc magis enitet ratio hominis haec eadem inveniendo quam habendo claruisset. nec sine causa proverbium sonat quod: Ingeniosa fames omnes excuderit artes. hac equidem ratione illa quae nunc excellentissima in studiis hominum vides, reperta sunt. hac eadem pingendi, texendi, sculpendi, fundendi, infinita genera exorta sunt, ut iam cum natura ipsum miremur artificem.

⏰:12/05/24 23:21 📱:PC 🆔:jSv/reiA


★コメント★

←次 | 前→
↩ トピック
msgβ
💬
🔍 ↔ 📝
C-BoX E194.194